라틴어 문장 검색

Haec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum neque pluviam, et torrens replebitur aquis; et bibetis vos et pecora et iumenta vestra.
주님이 이렇게 말한다. 너희는 바람도 보지 못하고 비도 보지 못할 것이다. 그러나 말라 버린 이 시내에 물이 가득 차서, 너희와 너희 가축과 짐승들이 마시게 될 것이다.’ (불가타 성경, 열왕기 하권, 3장17)
Arphaxad autem genuit Sala, qui et ipse genuit Heber.
아르팍삿은 셀라흐를 낳고, 셀라흐는 에베르를 낳았다. (불가타 성경, 역대기 상권, 1장18)
Sem, Arphaxad, Sala,
셈, 아르팍삿, 셀라흐, (불가타 성경, 역대기 상권, 1장24)
Verumtamen quia populus multus est et tempus pluviae, et non sustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum ?multi quippe peccavimus in sermone isto ?
그러나 백성의 수가 많고 때가 장마철이어서, 이렇게 바깥에 서 있을 힘이 없습니다. 더구나 우리 가운데 많은 이가 이 일로 죄를 지었기 때문에, 하루 이틀에 처리될 문제가 아닙니다. (불가타 성경, 에즈라기, 10장13)
Et nunc ora pro nobis, et forte exaudiet te Deus noster, quoniam tu mulier sancta es, et dimittet Dominus pluviam in repletionem lacuum nostrorum, et non deficiemus iam ".
그대는 신심 깊은 여인이니 이제 우리를 위하여 기도해 주시오. 그러면 주님께서 저수 동굴들이 가득 차게 비를 내려 주셔서, 우리가 더 이상 기력을 잃지 않을 것이오.” (불가타 성경, 유딧기, 8장31)
et non dixerunt in corde suo: " Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, hebdomadas statutas messis custodientem nobis ".
그들은 마음속에 이런 생각도 품지 않았다. ‘주 우리 하느님을 경외하자. 그분은 제때에 비를, 이른 비와 늦은 비를 내려 주시고 우리를 위해 수확 주간을 지켜 주시는 분이시다.’ (불가타 성경, 예레미야서, 5장24)
qui fuit Seruch, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sala,
나호르는 스룩의 아들, 스룩은 르우의 아들, 르우는 펠렉의 아들, 펠렉은 에베르의 아들, 에베르는 셀라의 아들, (불가타 성경, 루카 복음서, 3장35)
et rursum oravit, et caelum dedit pluviam, et terra germinavit fructum suum.
그리고 다시 기도하자, 하늘이 비를 내리고 땅이 소출을 냈습니다. (불가타 성경, 야고보 서간, 5장18)
Ex omni stillicidio pluviarum, ab ipsius tecti palatii canalibus, templique Domini testudine, et a tectis multorum aedificiorum, confluente, haec cisterna adimpletur, per circulum anni frigidam ac salubrem aquam abunde omnibus illic urbem inhabitantibus administrans.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 44:5)
et quia portus quidam est eorum qui magno vitae istius jactati salo, fidae quietis stationem requirunt;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 4:3)
Et ipse sui est gubernator, et ipse vitae hujus jactatur profundo, quamdiu in salo isto, tamdiu inter naufragia.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 6:11)
ut tamquam in salo maris tutam navibus stationem, portu quodam tuae mentis exhibeas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:24)
unde et pluvia futura significatur, eo quod inconstantia quaedam serenitatis versicolora specie demonstretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 4:6)
Qui venerunt ad imperatorem in Germania super fluvium Sala, in loco qui dicitur Saltz, et pactum faciendae pacis in scripto susceperunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 803 161:3)
quin ergo dicitis me eadem opera pretio impenso per plurimos piscatoris quaesisse de litore conchulam striatam testam habentem, calculum teretem, praeterea cancrorum furcas, echinorum caliculos, lolliginum ligulas, postremo assulas, festucas, resticulas et ostracoderma Pergami uermiculata, denique muscum et algam, cetera maris eiectamenta, quae ubique litorum uentis expelluntur, salo expuuntur, tempestate reciprocantur, tranquillo deseruntur?
(아풀레이우스, 변명 33:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION